라틴어 문장 검색

quod ut adeptus est, altiora iam meditans [s]et spei plenus nullum largitionis aut officiorum in quemquam genus publice priuatimque omisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 2:1)
Domitius Caluinus in Ponto exercitum amiserunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 36장 1:2)
se iam pridem potentiae gloriaeque abunde adeptum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 86장 2:3)
amplis enim innutritus opibus honores et adeptus est facile et egregie administrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 3장 1:2)
Quadrimus patrem amisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 8장 1:1)
Siculum bellum incohauit in primis, sed diu traxit intermissum saepius, modo reparandarum classium causa, quas tempestatibus duplici naufragio et quidem per aestatem amiserat, modo pace facta, flagitante populo ob interclusos commeatus famemque ingrauescentem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 1:1)
alii dictum factumque eius criminantur, quasi classibus tempestate perditis exclamauerit etiam inuito Neptuno uictoriam se adepturum, ac die circensium proximo sollemni pompae simulacrum dei detraxerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 2:3)
seruos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus a libertate iusta remouisse, cum et de numero et de condicione ac differentia eorum, qui manumitterentur, curiose cauisset, hoc quoque adiecit, ne uinctus umquam tortusue quis ullo libertatis genere ciuitatem adipisceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 4:1)
Matrem amisit in primo consulatu, sororem Octauiam quinquagensimum et quartum agens aetatis annum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 61장 2:1)
C. et L. in duodeuiginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 1:3)
deinceps procedente tempore duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ouationes adepta est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 1장 2:1)
et quae nouo more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 3:2)
Drusum fratrem in Germania amisit, cuius corpus pedibus toto itinere praegrediens Romam usque peruexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 3:3)
nec quicquam postea pro patre familias egit aut ius, quod amiserat, ex ulla parte retinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 2:2)
Biennio continuo post adeptum imperium pedem porta non extulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 38장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION