라틴어 문장 검색

Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum pars in praecipitis fossas urgente ruina volvitur, immissis pars caeca et concita frenis arietat in portas et duros obice postis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:9)
Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis praetereo atque aliis post me memoranda relinquo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:9)
te, boves olim nisi reddidisses per dolum amotas, puerum minaci voce dum terret, viduus pharetra risit Apollo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 102)
tum violaria et myrtus et omnis copia narium spargent olivetis odorem fertilibus domino priori, tum spissa ramis laurea fervidos excludet ictus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 152)
ingenium misera quia fortunatius arte credit et excludit sanos Helicone poetas Democritus, bona pars non unguis ponere curat, non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:9)
excludat iurgia finis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 112)
ut pueris olim dant crustula blandi doctores, elementa velint ut discere prima - sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.20)
Villius in Fausta, Sullae gener, hoc miser uno nomine deceptus, poenas dedit usque superque quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:1)
non, hodie si exclusus fuero, desistam;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:26)
amator exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non, quo rediturus erat non arcessitus, et haeret invisis foribus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:26)
exclusit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:29)
non excludo autem, id quod est inventum irritandae ad discendum infantiae gratia eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 55:2)
atque haec ipsa S littera ab his nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri successit, nam mertare atque pultare dicebant, quin fordeum faedosque pro aspiratione F velut simili littera utentes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 132:1)
sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco verbo significavit, περίεργον. atqui hanc quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 239:1)
elegia vero, utique quae amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata Sotadeorum (nam de Sotadeis ne praecipiendum quidem est) amoveantur, si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reserventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 308:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION