라틴어 문장 검색

non modo enim id virtutis non est, sed est potius immanitatis omnem humanitatem repellentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 82:2)
sed videntur labores et molestias, tum offensionum et repulsarum quasi quandam ignominiam timere et infamiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 93:4)
Magnam autem partem clementi castigatione licet uti, gravitate tamen adiuncta, ut severitas adhibeaturetcontumelia repellatur, atque etiam illud ipsum, quod acerbitatis habet obiurgatio, significandum est, ipsius id causa, qui obiurgetur, esse susceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 176:1)
Itaque ille in suam domum consulatum primus attulit, hic, summi et clarissimi viri filius, in domum multiplicatam non repulsam solum rettulit, sed ignominiam etiam et calamitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:6)
Mamerco, homini divitissimo, praetermissio aedilitatis consulatus repulsam attulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 78:2)
Etenim, si is, qui non defendit iniuriam neque propulsat, cum potest, iniuste facit, ut in primo libro disserui, qualis habendus est is, qui non modo non repellit, set etiam adiuvat iniuriam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 93:4)
Non recipit istam coniunctionem honestas, aspernatur, repellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:3)
multi erant praeterea clari in philosophia et nobiles, a quibus omnibus una paene voce repelli oratorem a gubernaculis civitatum, excludi ab omni doctrina rerumque maiorum scientia ac tantum in iudicia et contiunculas tamquam in aliquod pistrinum detrudi et compingi videbam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 46:1)
ubi adest armatus adversarius, qui sit et feriendus et repellendus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:5)
hostis reppulit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:5)
ut, cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus, cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius tabulis ostenderet litteras A. F. P. R. idque diceret esse, actum fide P. Rutili;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:3)
non enim repelletur inde, quo adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans molliter et delicate nos avocat a Rostris, a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 63:3)
Postea bello subegit Aequorum magnam gentem et ferocem et rebus populi Romani imminentem, idemque Sabinos cum a moenibus urbis reppulisset, equitatu fudit belloque devicit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 56:4)
totum investiga, cognosce, perspice et nebulonem illum, si quo pacto potes, ex istis locis amove.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:5)
quod scribis libente te repulsam tulisse eum qui cum sororis tuae fili patruo certarit, magni amoris signum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 19 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION