라틴어 문장 검색

inter omnes tamen, quas uel in ecclesia, uel in uniuerso hominum genere repperimus tonsuras, nullam magis sequendam nobis amplectendamque iure dixerim ea, quam in capite suo gestabat ille, cui se confitenti Dominus ait:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:7)
sed tamen indicio fit, quod ea, quae apostoli Petri sunt, in abdito cordis amplectimini, si quae eius esse nostis, etiam in facie tenetis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:9)
nexi vincti solutique se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 247:1)
uxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ab omni turba mulierum ortus et comploratio sui patriaeque fregere tandem virum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 436:2)
provoco et fidem plebis imploro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 609:2)
Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 616:1)
multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum fidem implorant nec ante moverunt de sententia consulem quam tribuni se in auctoritate patrum futuros esse polliciti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 230:3)
iam Quiritium fidem implorante Valerio a curiae limine, L. Cornelius complexus Appium, non cui simulabat consulendo, diremit certamen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 442:1)
pavida puella stupente ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis fit concursus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 472:1)
huic si vis adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa, Verginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu istud unquam decretum sine caede nostra referes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 487:3)
quod autem istud imperium est, decemviri, quod amplexi tenetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 566:3)
quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum, implorare leges de provocatione et consulares et tribunicias, eo ipso anno latas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 627:1)
sed Verginius sui potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae regnum in plebem sortitae sed necessariorum Verginiae trium tribunorum preces audirent, qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 645:2)
appellare tribunos communem patriam auxiliumque eorum implorare vastatis agris, urbe prope oppugnata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 767:3)
dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt pro veterrima societate renovataque foedere recenti auxilium prope eversae urbi implorantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 95:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION