라틴어 문장 검색

defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secret consultantes omnes ad necem eius consentiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 593:1)
senis uxor sensit virum amori operam dare, propterea una consentit cum filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS35)
quid si hisce inter se consenserunt, Callipho, aut de compecto faciunt consutis dolis, qui me argento intervertant?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5206)
Carya, civitas Peloponnensis, cum Persis hostibus contra Graeciam consensit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장25)
Sed hoc, ut dixi, omitto, quoniam postea tibi nolenti sibi ad reddenda coniugalia debita consentire ad eadem continentiae pacta ipse consensit et tecum continentissime diu vixit suoque consensu a peccato illo, quo ei debitum carnis negabas, ipse te absolvit.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 3:1)
Ac per hoc et illi propter opus dei clamaverunt - neque enim sanctificatio presbyterii non est opus dei - et, quod postea de promissa praesentia gratulati non sunt, nisi adderetur quod, si quando ad suscipiendum clericatum consentire vellet, non nisi in Hipponiensi ecclesia consentiret, satis in promptu est quod etiam de ipsa eius apud se habitatione speraverint, ideoque ab illo operis dei desiderio non recesserunt.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 6:9)
Illi vero, qui solum eius presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita ut putabam, quod oblatum fuerat, acceperunt, sed inter se aliquantulum mussitantes petiverunt ut adderetur eidem promissioni atque iurationi, ut, si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa Hipponiensi ecclesia consentiret.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION