라틴어 문장 검색

Curandum est igitur, ut cogitatione ad res quam optimas utamur, appetitum rationi oboedientem praebeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 169:3)
In omni autem actione suscipienda tria sunt tenenda, primum ut appetitus rationi pareat, quo nihil est ad officia conservanda accommodatius, deinde ut animadvertatur, quanta illa res sit, quam efficere velimus, ut neve maior neve minor cura et opera suscipiatur, quam causa postulet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 181:1)
Quae ergo ad vitam hominum tuendam pertinent, partim sunt inanima, ut aurum, argentum, ut ea, quae gignuntur e terra, ut alia generis eiusdem, partim animalia, quae habent suos impetus et rerum appetitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 14:1)
Tanta in eo peccandi libido fuit, ut hoc ipsum eum delectaret, peccare, etiamsi causa non esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:9)
si nemo sciturus, nemo ne suspicaturus quidemn sit, curn aliquid divitiarum, potentiae, dominationis, libidinis causa feceris, si id dis hominibusque futurum sit semper ignotuml, sisne facturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 48:4)
et docemur non infinitis concertationumque plenis disputationibus, sed auctoritate nutuque legum domitas habere libidines, coercere omnis cupiditates, nostra tueri, ab alienis mentis, oculos, manus abstinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 194:1)
'Valde hercule' inquit Catulus 'timide tamquam ad aliquem libidinis scopulum sic tuam mentem ad philosophiam appulisti, quam haec civitas aspernata numquam est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 154:1)
libidines totum dissipaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:2)
in quibus est summa laus non extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae, ut opes et copiae non superbiae videantur ac libidini, sed bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:4)
haec tibi est incidenda lingua, qua vel evulsa spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 4:5)
Sed appellemus docendi gratia veri simile quod plerumque ita fiat, ut adulescentiam procliviorem esse ad libidinem, proprie autem notatum argumentum quod numquam aliter sit certumque declaret, ut fumus ignem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 1:2)
adde avaritiam, adde imperii, adde gloriae cupiditatem, adde libidines;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:2)
et illud vides, si in animis hominum regale imperium sit, unius fore dominatum, consilii scilicet (ea est enim animi pars optima), consilio autem dominante nullum esse libidinibus, nullum irae, nullum temeritati locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:3)
Ergo non probares, si consilio pulso libidines, quae sunt innumerabiles, iracundiaeve tenerent omnia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:7)
valet enim salus plus quam libido.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 103:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION