라틴어 문장 검색

me haud paenitet eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 88:2)
cum iam virium haud paeniteret, consilium deinde viribus parat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 92:1)
domi militiaeque sub haud paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 376:1)
sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur, exsulatum eant, bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 512:1)
cuius impetratae ab insita animis levitate ante deductum Cremera Romanum praesidium paenituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 553:2)
adeoque neminem noxiae paenitebat ut etiam insontes fecisse videri vellent, palamque ferretur malo domandam tribuniciam potestatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 602:2)
se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati hostilia malle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 14:2)
si paeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 15:1)
si quis collegam appellasset, ab eo ad quem venerat ita discedebat ut paeniteret non prioris decreto stetisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 387:2)
vosmet tantum eorum paeniteat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 742:2)
paeniteat nunc vos plebeii consulis, cum maiores nostri advenas reges non fastidierint et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae virtuti?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 36:2)
et tamquam paeniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 646:1)
at enimvero Sergius Verginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 104:1)
nec vos fidei nostrae nec nos imperii vestri paenitebit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 320:1)
ad ea Camillus, quae bella suo unius auspicio gesta ad diem essent, negare in eis neque se neque populum Romanum aut consilii sui aut fortunae paenituisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 248:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION