라틴어 문장 검색

siquidem aculeo velut potentissimo telo pars armata posterior domicilium Martis est, priorem vero partem, cui Ζυγὸς apud Graecos nomen est, nos Libram vocamus, Venus accepit, quae velut iugo concordi iungit matrimonia amicitiasque conponit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 11:3)
Tunc Poenus eludens ignaviam inbelliamque militum eius pretiose armatorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 3:1)
Nam Titius in suasione legis Fanniae obicit seculo suo quod porcum Troianum mensis inferant, quem illi ideo sic vocabant, quasi aliis inclusis animalibus gravidum, ut ille Troianus equus gravidus armatis fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 13:3)
Protinus armati incedunt, quos omnis euntes Primorum manus ad portas iuvenumque senumque Prosequitur votis, nec non et pulcher Iulus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 7:1)
Sidera cuncta notat tacito labentia caelo, Arcturum Pliadasque Hyadas geminosque Triones, Armatumque auro circumspicit Orionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 10:2)
Armatumque auro circumspicit Orionem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 12:7)
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant, Armati ferro et cristis capita alta coruscis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 26:2)
Qualis, ubi aut leporem aut candenti corpore cygnum Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis, Quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 12:1)
Cum fatalis equus saltu super ardua venit Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 25:1)
Nam maximo saltu superabit gravidus armatis equus, Qui suo partu ardua perdat Pergama.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 25:3)
Quodsi tibi fata dedissent Maiores in luce moras, tu sola furentes Inde virum poteras atque hinc retinere parentem, Armatasque manus excusso iungere ferro, Ut generos mediae soceris iunxere Sabinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:53)
Vox quondam populi, libertatemque tueri Ausus, et armatos plebi miscere potentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:67)
Convocat armatos extemplo ad signa maniplos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:1)
An vanae tumuere minae, quod fama furoris Expulit armatam patriis e sedibus Urbem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:29)
Haec ubi sunt provisa duci, tunc agmina victor Non armata trahens, sed pacis habentia vultum, Tecta petit patriae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION