라틴어 문장 검색

Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장45)
ut applicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito; et, qui erant ex arce, erant illis duces.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장2)
Tunc ordinavit Iudas viros, ut pugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec mundaret sancta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장41)
Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장60)
Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장65)
Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum gentium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장18)
et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장24)
et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Ierusalem occupare eam et sancta et Bethsuram munierunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장26)
Et recessit Iudas ab arce et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장32)
Et turres ligneae super eos firmae, protectae super singulas bestias, praecinctae super eas machinis, et super singulas viri virtutis quattuor, qui pugnabant desuper, et Indus eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장37)
Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장52)
Et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Ierusalem in custodia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장53)
Et dedit ei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum socium eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장6)
Et venit Ionathas in Ierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum, qui in arce erant;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장7)
Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, et reddidit eos parentibus ipsorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION