라틴어 문장 검색

Quo enim spectant flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia, quo incessus arte compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis, ut vendas?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:2)
Non sanguine tristi perfusus venio, non templis impius hostis admovi dextram, sed inops et rebus egenis attritus facinus non toto corpore feci.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:6)
Ecce recurrentes qua versat fluctus arenas, discolor attrita calculus exit humo.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:4)
Suspicione si quis errabit sua Et rapiet ad se quod erit commune omnium, Stulte nudabit animi conscientiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.17)
Calvi momordit musca nudatum caput;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.1)
Perfectum opus absolutumque est, nec iam splendescit lima sed atteritur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 3:1)
Confluebant omnes ad spectaculum magistratus, quorum adventu et mora modica res publica novis sumptibus atterebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 10:1)
Non male deletae nudant tua facta tabellae, Nec data furtive munera crimen habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 54)
gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu, atteritur pressa vomer aduncus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 103)
nudarant gladios:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권429)
tertia nudandas acceperat area messes, inque cavos ierant tertia musta lacus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권363)
Iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes, flumina subsidunt collesque exire videntur, surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis, postque diem longam nudata cacumina silvae ostendunt limumque tenent in fronde relictum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:9)
Nudabant corpora venti, obviaque adversas vibrabant flamina vestes, et levis inpulsos retro dabat aura capillos, auctaque forma fuga est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:2)
Orbe resurgebant lunaria cornua nono, cum dea venatu, fraternis languida flammis, nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens ibat et attritas versabat rivus harenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:8)
Cum vero faciem dempto nudaverat aere purpureusque albi stratis insignia pictis terga premebat equi spumantiaque ora regebat, vix sua, vix sanae virgo Niseia compos mentis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION