라틴어 문장 검색

subsidia suis quaeque locis et praefectos subsidiis attribuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 586:1)
pomponio legato cum viginti quinque longis navibus agrum maritimamque oram Italiae tuendam adtribuit, M. Aemilio praetori quinquaginta navium classem explevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 543:2)
revocandum universi retrahendumque censuerunt et cogendum omnibus prius praesentem in deos hominesque fungi officiis, quam ad exercitum et in provinciam iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 681:1)
deinde libertatis restitutae dulce auditu crebro usurpatum et spes facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo mutavere animos ut insepultum iacere corpus paulo ante desiderati regis paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 267:1)
locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum emunitus capitur ab iuventute quae praesidio eius loci adtributa erat mittuntque nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 276:1)
comparatis omnibus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit, et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 585:1)
laborem et periculum petimus, ut virorum, ut militum officio fungamur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 87:3)
super haec exercitus Romanus iratus, partim quod cum imperatore non devectus ex provincia esset, partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 306:1)
atque ex iis Murgentiam Hispanis quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto attribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 307:2)
ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 693:2)
Ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas adtribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 55:1)
Amynandro Aetolos concitandos ad bellum attribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 312:1)
Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, tum vero unus ne caperetur urbs causa fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 465:1)
omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere, quod admoniti essent ut tam pio, tam necessario officio fungerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 570:1)
quo enim umquam imperatoris functum officio esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 570:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION