라틴어 문장 검색

Ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus succedunt animasque in aperta pericula mittunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:14)
Messapus regem regisque insigne gerentem, Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus, adverso proterret equo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:2)
" Ille avidus pugnae suras incluserat auro hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:12)
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus velle videmur et in mediis conatibus aegri succidimus, non lingua valet, non corpore notae sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:15)
cui super indignas hiemes solemque potentem silvestres uri adsidue capreaeque sequaces inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:2)
Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis, sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:5)
Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, vere magis, quia vere calor redit ossibus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:20)
Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, inque dies avidum surgens caput altius effert:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:16)
ac ne quis modici transiliat munera Liberi, Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero debellata, monet Sithoniis non levis Euhius, cum fas atque nefas exiguo fine libidinum discernunt avidi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 185)
dant alios Furiae torvo spectacula Marti, exitio est avidum mare nautis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 284)
latius regnes avidum domando spiritum quam si Libyam remotis Gadibus iungas et uterque Poenus serviat uni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 24)
hinc avidus stetit Volcanus, hinc matrona Iuno et numquam umeris positurus arcum qui rore puro Castaliae lavit crinis solutos, qui Lyciae tenet dumeta natalemque silvam Delius et Patareus Apollo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 414)
Caelo supinas si tuleris manus nascente luna, rustica Phidyle, si ture placaris et horna fruge Laris avidaque porca:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 231)
cuncta manus avidas fugient heredis amico quae dederis animo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 79)
multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, vel quod res omnis timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION