라틴어 문장 검색

Quod ille obsequium Serviano exactissimo viro praestitit!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 5:1)
Sed non sustinui inducere in animum, quominus illi eodem die facturum me indicarem, quod an facerem non deliberabam, expertus usu de eo quod destinaveris non esse consulendos quibus consultis obsequi debeas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 6:5)
amat ut qui verissime, dolet ut qui impatientissime, laudat ut qui benignissime, ludit ut qui facetissime, omnia denique tamquam singula absolvit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:5)
quo finito aliquid earundem Camenarum in istum benignissimum sinum mittam.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 25 3:2)
Cui obsequio meo opto, ut existimes constare rationem, cum omnia facta dictaque mea probare sanctissimis moribus tuis cupiam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A 3:1)
TRAIANUS PLINIO Et civis et senatoris boni partibus functus es obsequium amplissimi ordinis quod iustissime exigebat, praestando.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 B1)
, domine, provinciam intravi, quam in eo obsequio, in ea erga te fide, quam de genere humano mereris, inveni.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 B 1:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Vota, domine, priore anno nuncupata alacres laetique persolvimus novaque rursus certante commilitonum et provincialium pietate suscepimus, precati deos ut te remque publicam florentem et incolumem ea benignitate servarent, quam super magnas plurimasque virtutes praecipua sanctitate obsequio deorum honore meruisti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1001)
Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1038)
Cedant carminibus reges regumque triumphi, Cedat et auriferi ripa benigna Tagi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1519)
Mollis in obsequium facilisque rogantibus esses, Si tuus in quavis praetepuisset amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 33)
Obsequio vinces aptius illa tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 412)
flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:139)
obsequio tranantur aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:141)
obsequium tigresque domat Numidasque leones;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:143)

SEARCH

MENU NAVIGATION