라틴어 문장 검색

nam et Claudius Livio collegae equum ademit, quod a populo damnatus actusque in exsilium fuerat, et Livius Claudio, quod falsum in se testimonium dixisset et quod non bona fide secum in gratiam redisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha21)
cum ad tribum Polliam ventum est, in qua M. Livi nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem, cita inquit Nero M. Livium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 517:3)
Pompeio, cum, ut laudaret P. Sestium, introisset in urbem dixissetque testis Vatinius me fortuna et felicitate C. Caesaris commotum illi amicum esse coepisse, dixi me M. Bibuli fortunam, quam ille adflictam putaret, omnium triumphis victoriisque anteferre, dixique eodem teste alio loco eosdem esse, qui Bibulum exire domo prohibuissent et qui me coegissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 8:2)
Cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem re iecerat, Bibulus provinciam acceperat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 10 2:9)
itaque, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 2 1:6)
et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut, quoniam et in provincia M. Livi res gesta esset, et eo die quo pugnatum foret eius forte auspicium fuisset et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 129:1)
extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus filius legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum nuntiasset consulem satis praesidii Galliae provinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, patres non M. Livium tantum redire ad urbem, sed conlegam quoque eius C. Claudium iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 121:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION