라틴어 문장 검색

nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 370:1)
tum miserabiles esse volumus, tum modesti tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 390:3)
quo minus id mirere pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:4)
quae fere accidunt iis, qui nimium aut blandi esse aut ridiculi volunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 31:5)
hoc supplices, hoc minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc erecti, hoc summissi sumus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 219:2)
reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum, sicut palam moneri excidentis aut legere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 279:3)
itaque ut laevam involvere toga et incingi paene furiosum est, sinum vero in dextrum humerum ab imo solutum ac delicatum, fiuntque adhuc peius aliqua, ita cur laxiorem sinistro brachio non subiiciamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:1)
Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:1)
convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:2)
certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 3:3)
An tu existimas quemquam soluto vultu et, ut isti delicati locuntur, hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 4:2)
Haec qui apud se versat, in magno gaudio est, sed parum blando.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 4:3)
Seneca Lucilio suo salutem Sollicitum esse te scribis de iudicii eventu, quod tibi furor inimici denuntiat, existimas me suasurum, ut meliora tibi ipse proponas et adquiescas spei blandae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 241)
Illa vox, quae timebatur, erat blanda, non tamen publica, at haec, quae timenda est, non ex uno scopulo, sed ex omni terrarum parte circumsonat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:3)
Venit ad me pro amico blandus inimicus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION