라틴어 문장 검색

De tractoriis rationibus quae necessaria putavi, breviter exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장1)
De hydraulis autem, quas habeant ratiocinationes, quam brevissime proximeque attingere potero et scriptura consequi, non praetermittam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장1)
obsequar igitur voluntati tuae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:7)
rex aetherii breviter sic fatur ubique reges breviter loquentes ostendit Iuppiter haec paucis et tum breviter Dido vultum demissa profatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6211)
quod Philosophus in tertio Rhetoricorum videtur innuere, ubi dicit quod "proemium est in oratione rhetorica, sicut prologus in poetica, et preludium in fistulatione". 45.
(단테 알리기에리, Epistolae 111:2)
item non evertit opus rhetorice, quod . neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quaerentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 302:3)
in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae nota tibi profecto, Torquate, sunt - quis enim vestrum non edidicit Epicuri κυρίασ δόξασ, id est quasi maxime ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiatae sententiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 27:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION