라틴어 문장 검색

Preterea monet illa uirum ne querat amicos Fortune comites, cum qua mutentur et assint, Vel fugiant, casusque uices et fata sequantur, Qui cum fortune fugitiuo uere recedant, Aduersi casus hyemes et nubila uitent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:3)
Querat cui possit se totum credere, uelle Declarare suum totamque exponere mentem, Cui sua committat animi secreta latentis, Vt sibi conseruans thesaurum mentis in illo, Nil sibi secretum quod non denudet eidem, Vt suus in signo tali mensuret amicus Pondus amicicie, quam lance rependat eadem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:10)
Oculorum serena placiditas [0432C] amica blandiens claritate, gemelli praeferebat sideris novitatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:9)
candore namque grato amicam sentiebat temperiem, purpura vultus sindoni maritata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:16)
Nesciit esse soror, vel se servare sororem, [0456A] Dum nimium Cauno Byblis amica fuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:24)
quae sub tristi laetitia, sub amica saevitia, sub hostili amicitia, tanquam Syrenes usque ad exitium dulces, delectationis melodiam facie tenus praeferentes, suos amatores ad idololatriae perducunt naufragium:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:6)
Cumque amicae salutationis munere Natura veneraretur [0474B] praesentiam Temperantiae, ecce mulier cujus pulchritudinis adjuta fulgore materialis dies, serenioris vultus speciem jactitabat, iter festinando maturans, ad nos sui gressus lineas visa est ordinare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:1)
Dum Natura Largitati primitivae salutationis, amicaeque applausionis jura persolveret, ecce puella lentitudine pigritantis gressus morosior, columbini vultus placiditate serenior, modicitate staturae castigatioris humilior, ad nos divertere testudinei gressus modestia, videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:1)
Nec tamen omnino cantus fraudatur honore, Verbere si quis ea subtili verberet ictu, Suscitet atque manus tractu delibet amico, Aeris exhausti tractu sociata profundo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:7)
nam dolor occisorum et lamenta regem et universos parentes et amicos illorum commoverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:5)
» Imperator haec audiens, plurimum de omnibus se excusavit, dicens nunquam oportere ducem vel aliquem de societate, quidquam fallaciae de eo timere, sed eum suosque quasi filium et amicos servare et honorare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:9)
Interea Turci obsessi in Antiochia, opem quaerere non tardantes et amicos admonere, a montanis et finitimis regionibus magnas et copiosas vires Turcorum [0473B] contraxerunt, quorum in brevi triginta millia congregata sunt in unum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:1)
Vos vero transeuntes, Brodeam de civitate Alapia, confratrem et amicum, ad auxilium nostrum commonete.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 4:4)
«Solymane, amice et frater noster, quid vobis contigerit expone, et vobis illatas injurias aperi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:7)
ubi non solum me meosque, sed etiam regem Darsianum de genere nostro virum nobilissimum, tibi subjectum et amicum, tuoque munere urbem et terras tenentem, armata manu obsederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION