라틴어 문장 검색

cum ibi stativa essent et pauci tabernacula haberent, alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli adgredi statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 299:2)
splendidiore nunc eos catena, sed multo graviore vinctos esse quam cum praesidium Macedonum in arce habuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 459:1)
adferri catenas et circumsistere lictores iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 331:2)
ad quod cum illi tum consulis imperio dicto audientes futuros esse dicerent, cum is more maiorum, secundum vota in Capitolio nuncupata, lictoribus paludatis profectus ab urbe esset, furens ira vocatum, qui pro quaestore Manli erat, catenas poposcit, vinctos se Iunium Manliumque minitans Romam missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 114:1)
sed non Perseus tantum per illos dies documentum humanorum casuum fuit, in catenis ante currum victoris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 495:1)
O catenarum colone.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 246)
Libanvs Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, [scapularum confidentia, virtute ulmorum freti] qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, [qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt] * * * eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 21)
P. Quia enim intellego, duae unum expetitis palumbem, perii harundo alas verberat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 137)
istos captivos duos, heri quos emi de praeda a quaestoribus, eis indito catenas singularias istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 22)
Tyndarvs At nos pudet, quia cum catenis sumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 110)
nunc intellego redauspicandum esse in catenas denuo.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 5131)
homines captivos qui catenis vinciunt et qui fugitivis servis indunt compedes, nimis stulte faciunt mea quidem sententia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 12)
nam se ex catenis eximunt aliquo modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 14)
Quin tu in paludem is exicasque harundinem, qui pertegamus villam, dum sudumst?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 254)
hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION