라틴어 문장 검색

Sic ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de facetiis et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, faenum alios aiebat esse oportere.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 233:5)
Tum ille 'iocabatur' inquit 'Catulus, praesertim cum ita dicat ipse, ut ambrosia alendus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 234:1)
Qui igitur distinguemus a Crasso, a Catulo, a ceteris familiarem vestrum Granium aut Vargulam amicum meum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:3)
Hoc tum est venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum aliquid, qui lacessivit, infligitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:12)
" In eodem genere est, quod Catulus dixit cuidam oratori malo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 278:2)
Sed quid hoc loco vos inter vos, Catule?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:4)
Itaque nunc illuc redeo, Catule, in quo tu me paulo ante laudabas, ad ordinem conlocationemque rerum ac locorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 307:1)
qui quidem, cum te, Catule, tum etiam L. Crasso audiente, de dicendi ratione tam multa dixerim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 361:3)
'Nos vero,' inquit Catulus 'etenim pro me hoc et pro meo fratre respondeo, non modo tibi ignoscimus, sed te diligimus magnamque tibi habemus gratiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:1)
' Et Catulus 'quid, quod dixisti,' inquit 'Crasse, si [hic] hodie apud te maneremus, te morem nobis esse gesturum, nihilne ad fidem tuam putas pertinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:3)
sed vide ne quid Catulus attulerit religionis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:5)
Tenemus enim memoria Q. Catulum, virum omni laude praestantem, cum sibi non incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur, esse coactum, ut vita se ipse privaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 9:3)
Sed si haec maior esse ratio videtur, quam ut hominum possit sensu aut cogitatione comprehendi, est etiam illa Platonis vera et tibi, Catule, certe non inaudita vox, omnem doctrinam harum ingenuarum et humanarum artium uno quodam societatis vinculo contineri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 21:1)
Quid iucundius auribus nostris umquam accidit huius oratione Catuli?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 29:2)
ut tuus, Catule, sodalis, L. Cotta, gaudere mihi videtur gravitate linguae sonoque vocis agresti et illud, quod loquitur, priscum visum iri putat, si plane fuerit rusticanum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION