라틴어 문장 검색

ac denegante centurione conversus ad amicos, quando meritis eorum referre gratiam prohiberetur, quod unum iam et tamen pulcherrimum habeat, imaginem vitae suae relinquere testatur, cuius si memores essent, bonarum artium famam fructum constantis amicitiae laturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장2)
Fama fuit Subrium Flavum cum centurionibus occulto consilio neque tamen ignorante Seneca destinavisse ut post occisum opera Pisonis Neronem Piso quoque interficeretur tradereturque imperium Senecae, quasi insontibus claritudine virtutum ad summum fastigium delecto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 65장1)
Mox eorundem indicio Subrius Flavus tribunus pervertitur, primo dissimilitudinem morum ad defensionem trahens, neque se armatum cum inermibus et effeminatis tantum facinus consociaturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장1)
Proximum constantiae exemplum Sulpicius Asper centurio praebuit, percontanti Neroni cur in caedem suam conspiravisset breviter respondens non aliter tot flagitiis eius subveniri potuisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장1)
nec ceteri centuriones in perpetiendis suppliciis degeneravere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장3)
illic indignissimum casum sapienter tolerans a centurione ad caedem misso corripitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장5)
at centurio quamvis inermem, praevalidum tamen et irae quam timori propiorem cernens premi a militibus iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장7)
nec omisit Silanus obniti et intendere ictus, quantum manibus nudis valebat, donec a centurione vulneribus adversis tamquam in pugna caderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장8)
eo missus centurio qui caedem eius maturaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장2)
igitur centurio, ubi effugia villae clausit, iussa imperatoris Ostorio aperit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장4)
At postera luce duae praetoriae cohortes armatae templum Genetricis Veneris insedere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장1)
ita si eum, qui armatus C. Caesari restitit, vel captivitas vel voluntas vel fatum aliquod in urbem pertraxisset, aeque idem et Caesarem ipsum et Ciceronem audire potuit et nostris quoque actionibus interesse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 5:1)
ut turbae placuit, considunt armati.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 4:1)
Nihil autem neque publicae neque privatae rei nisi armati agunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 1:1)
tum ad negotia nec minus saepe ad convivia procedunt armati.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 22장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION