라틴어 문장 검색

Unde etiam cum per insigne rationis imaginis Dei specialiter homo comparetur, in nihil aliud homo pronius eam figere debuerat, quam in ipsum, cujus imaginem, hoc est expressiorem similitudinem, per hanc obtinebat, et in nullam fortasse rem percipiendam pronior esse credenda est, quam in eam cujus ipsa amplius adepta sit similitudinem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:27)
Domus ea quae ratione geritur, omnibus est instructior rebus, et apparatior quam ea quae temere et nullo consilio administratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:4)
Nam et signorum, inquit, ortus et obitus definitum quemdam ordinem servant, et animae commutationes non modo quadam ex necessitate semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque vicissitudines nulla in re mutatae unquam nocuerunt, quae signo sunt omnia non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:7)
Nihil fit cujus ortum non legitima causa et ratio praecedat, quae enim quantum ad nos fortuita dicuntur atque inopinate provenientia, certis in Deo rationis legibus fixa sunt, atque optimo quoque fiunt consilio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:11)
Non propterea veritas chara esse debet quia non latuit Anaxagoram, sed quia veritas est, etsi nullus eorum cognovisset;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:7)
Multo igitur minus regimini proprio committi convenit quae qua se regere possint ratione carere certum est. Id vero est mundus sive singulae particulae, et his quidem vel consimilibus rationibus omnia quae in mundo sunt conditorem sive rectorem habere manifestum arbitror, quem nos Deum dicimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:15)
Certum quippe est omni tanto majori concordia regi, quanto paucioribus cura regiminis eorum commissa est. Nihil autem melius aut majori concordia regi quam mundum constat universum, sicut supra Tulliana exposuit ratio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:3)
Nullo itaque modo pluribus rectoribus mundus subjacet, sed uni tantum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:5)
Nullo itaque modo plures deos esse sive credi convenit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:20)
Nulla proprie tanta fieri concordia vel regi possunt, quanta illa quae unus tantum et condit et regit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:13)
Haec quidem ad astruendam divinae singularitatem excellentiae pro rationibus induci satis esse arbitror, quibus et facile assentiri quemcunque bonum existimo, qui nulli invidus, omnium rerum commendationi plurimum congaudet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:14)
Quam honestum vero sit ac salubre, omnia ad unum optimum tam rectorem quam conditorem spectare, et cuncta potius ratione quam casu seu fieri, seu regi, nullus est cui propriae ratio non suggerat conscientiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:16)
ponamus, inquam, hoc si volunt, sed opponamus quod nolunt, summam eorum impudentiam arguentes, si hoc calumnientur quod refellere nullo modo possunt, et quod plurima tam honestate quam utilitate commendatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:20)
Inquiramus eos qua ratione malint eligere Deum non esse quam esse, et cum ad neutrum cogi necessario possint, et alterum multis commendetur rationibus, alterum nullis, iniquissimam eorum confundamus impudentiam, qui id quod optimum esse non dubitent, omnibusque etiam tam rationibus quam auctoritatibus consentaneum sequi respuant, et contrarium amplectantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:21)
Quod si de occultis rerum naturis, ac de ipso quoque rerum coelestium statu, quas experimentis non possunt discutere, ut certi inde valeant esse auctoritatibus hominum credunt, cur de auctore omnium Deo eisdem non acquiescunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION