라틴어 문장 검색

At hodie atque apud nos Europaeos si unquam aut uspiam potentia navalis (quae quidem huic regno Britanniae in dotem cesset) summi ad rerum fastigia momenti est, tum quia pleraque Europae regna mediterranea simpliciter non sunt, sed maxima ex parte mari cincta, tum etiam quia utriusque Indiae thesauri et opes imperio maris veluti accessorium quiddam existunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:12)
Foenus ex certissimis lucri generibus est, licet ex pravissimis, utpote quod hominem panem suum comedere faciat in sudore vultus alieni, atque in Sabatto operari non cessat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:18)
Foeneratorem maximum esse Sabbathi violatorem, aratrum siquidem suum non cessare Sabbathis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 1:4)
Complures enim in oppositione tantum valent, qua cessante actutum deveniunt inutiles.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:15)
Moxque, suis letus sumptis, redit intro quietus, Nec uiolenter eum quis adit post tale tropheum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, V. De paupere et fure 6:5)
Sic tandem letus rex et pro uelle quietus Somnum rursus init, procul hinc ferus hostis ut iuit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:11)
VT cesset queri, melius quid ubique uideri Viuentum possit, peiusque quid omnibus obsit, Fabula philosophi liquido manifestat Esopi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:1)
"Caenam sumpturus, procul hinc satis, uxor, iturus, Non mea tecta petam, nec in hac te nocte quietam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:2)
MVRIBUS in ludum collectis mutuo dudum, Casus agit quendam latebram nimis in metuendam, In qua, sicut erat solitus, leo forte quierat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:1)
Cumque uagaretur mus intus, ut egrederetur, Ora quiescentis contingit acumine dentis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:2)
Ille per amfractus subsellia talia nactus, Vt capiat ceruum, non cessat flectere seruum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:10)
Quievitque terra per quadraginta annos.
(불가타 성경, 판관기, 5장32)
et Phinees filius Eleazari filii Aaron stabat coram eo. Consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt: " Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros, an quiescere? ". Quibus ait Dominus: " Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras ".
(불가타 성경, 판관기, 20장28)
ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION