-
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIII, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo quinto, saepe memoratus exercitus Lundoniam deserens, in Northanhymbrorum regionem perrexit, et ibi hyemavit in paga, quae dicitur Lindesig;
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 45 48:1)
-
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIV, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo sexto, supra memoratus saepe exercitus Lindissig deserens, Merciam adiit, et hyemavit in loco, qui dicitur Hreopedune.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:1)
-
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXV, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo septimo, supra memoratus saepe exercitus Hreopedune deserens, in duas se divisit turmas:
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 47 50:1)
-
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVI, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo octavo, saepe memoratus paganorum exercitus noctu de Grantebrycge exiens, castellum, quod dicitur Werham, intravit;
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:1)
-
cui ille exercitus electos obsides, quantos solus nominavit, sine ulla controversia dedit, necnon et sacramentum in omnibus reliquiis, quibus ille rex maxime post Deum confidebat, iuravit, (in quibus nec alicui genti prius iurare voluit) citissime de regno suo se exiturum esse.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:4)
-
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVIII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo, supra memoratus saepe exercitus Eaxeancestre deserens, Cippanham, villam regiam, quae est sita in sinistrali parte Wiltunscire, in orientali ripa fluminis, quod Britannice dicitur Abon, adiit, et ibi hyemavit.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 52 55:1)
-
Eodem tempore Aelfred saepe supra memoratus rex, cum paucis suis nobilibus et etiam cum quibusdam militibus et fasellis, per sylvestria et gronnosa Summurtunensis pagae loca in magna tribulatione inquietam vitam ducebat.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 53 56:1)
-
Sed cum pagani arcem imparatam atque omnino immunitam, nisi quod moenia nostro more erecta solummodo haberet, cernerent, -- non enim effringere moliebantur, quia et ille locus situ terrarum tutissimus est ab omni parte, nisi ab orientali, sicut nos ipsi vidimus, -- obsidere eam coeperunt, putantes homines illos manum cito daturos fame et siti et obsessione coactos, quia nulla aqua illi arci contigua est.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:3)
-
Quibus acceptis, pagani insuper iuraverunt se citissime de suo regno exituros, necnon et Godrum, rex eorum, Christianitatem subire et baptismum sub manu Aelfredi regis accipere promisit.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:4)
-
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo secundo, saepe memoratus paganorum exercitus Cirrenceastre deserens, ad Orientales Anglos perrexit, ipsamque regionem dividens coepit inhabitare.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 60 63:1)
-
Timebat enim lepram aut caccitatem, vel aliquem talem dolorem, qui homines tam cito et inutiles et despectos suo adventu efficiunt.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:9)
-
Nam, ut de benevola mentis suae devotione Deo succinctim ac breviter, quamvis praeposterato ordine, loquar, cum in primaevo iuventutis suae flore, antequam propriam coniugem duceret, mentem suam propriam in Dei mandatis stabilire vellet, et se a carnali desiderio abstinere non posse cerneret, offensam Dei incurrere, si aliquid contrarium voluntati illius perageret, saepissime, galli cantu et matutinis horis clam consurgens, ecclesias et reliquias sanctorum orandi causa visitabat;
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:11)
-
Cumque hoc saepius magna mentis devotione ageret, post aliquantulum intervallum praefatum fici dolorem Dei munere incurrit, in quo, diu et aegre per multos annos laborans, se, etiam de vita, desperabat, quousque, oratione facta, a se penitus eum amovit.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:13)
-
Sperabant enim nostri, minores tribulationes et iniurias ex parte Hemeid regis sustinere, -- qui saepe depraedabatur illud monasterium et parochiam Sancti Degui, aliquando expulsione illorum antistitum, qui in eo praeessent, sicut et Nobis archiepiscopum, propinquum meum, et me expulit aliquando sub ipsis, -- si ego ad notitiam et amicitiam illius regis qualicunque pacto pervenirem.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:18)
-
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVI, nativitatis autem Aelfredi trigesimo octavo, saepe memoratus exercitus regionem fugiens iterum et in Occidentalium Francorum regionem venit, naves suas intrans in flumen, quod Signe dicitur, sursum contra longe navigans Parisiam civitatem adiit, et ibi hiemavit, et castra metatus est in utraque parte fluminis prope ad pontem, ut transitum pontis civibus prohiberet -- quia illa civitas in medio fluminis sita est in insula parva -- obseditque illam civitatem anno illo integro.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 82 85:1)