라틴어 문장 검색

aures tamen meas ista verborum novitas perculit, cum noctu futura et die crastini magis quam futura nocte et die crastino dicere, ut regulis placet, maluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 2:3)
sed et post calamitatem apud Thrasimenum notae cladis acceptam libertini quoque in sacramentum vocati sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 31:3)
sed nos nihil super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius Annalium quinto cladem illam vastissimam pugnae Cannensis factam refert ante diem quartum Nonas Sextiles.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 26:3)
Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut possit lacrimas aequare dolorem?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 10:2)
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, Percellunt magnas quercus, exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:5)
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis Urbibus Italiae, lapsisque ingentia muris Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur Rarus et antiquis habitator in urbibus errat, Horrida quod dumis multosque inarata per annos Hesperia est, desuntque manus poscentibus arvis, Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor Poenus erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:7)
Tum perculit horror Membra ducis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:23)
Vana quoque ad veros accessit fama timores, Irrupitque animos populi, clademque futuram Intulit, et velox properantis nuntia belli Innumeras solvit falsa in praeconia linguas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:43)
Nec solum vulgus inani Perculsum terrore pavet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:51)
Quod cladis genus, o superi, qua peste paratis Saevitiam?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:7)
Duc, Roma, malorum Continuam seriem, clademque in tempora multa Extrahe, civili tantum iam libera bello.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:22)
Cur hanc tibi, rector Olympi, Sollicitis visum mortalibus addere curam, Noscant venturas ut dira per omina clades?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:2)
Ergo ubi concipiunt, quantis sit cladibus orbi Constatura fides superum, ferale per urbem Iustitium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:8)
Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:50)
Tot simul infesto iuvenes occumbere leto, Saepe fames, pelagique furor, subitaeque ruinae, Aut coeli terraeque lues, aut bellica clades Numquam poena fuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:88)

SEARCH

MENU NAVIGATION