라틴어 문장 검색

legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:1)
hanc ego maximam hereditatem a patre accepi, qui primus omnium Asiam Graeciamque incolentium in amicitiam venit vestram eamque perpetua et constanti fide ad extremum vitae finem perduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 609:3)
hoc patrocinium receptae in fidem et clientelam vestram universae gentis perpetuum vos praestare decet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 648:2)
ubi ergo esse regium aurum, ubi tot hereditates acceptas?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 753:2)
vivo et spirante me hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba crevistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 93:1)
superstes - et ita sim, si merebor, ut ipse me esse velit - hereditatem regni, si pater tradet, accipiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 130:1)
hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 254:1)
is prospiciens animo quanto cum periculo suo hereditas regni ventura esset ad Persea, ut primum labare animum regis et ingemiscere interdum filii desiderio sensit, nunc praebendo aures, nunc lacessendo etiam mentionem rei temere actae, saepe querenti querens et ipse aderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 625:1)
sine sacris hereditatem sum aptus effertissimam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 13)
nam tibi amantes propitiantes vinum potantes danunt omnes, mihi haud saepe evenunt tales hereditates.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 253)
iam non facio auctionem, mi optigit hereditas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2164)
cave sis tu tibi, nam illic homo tuam hereditatem inhiat, quasi esuriens lupus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 261)
cena hac annona est sine sacris hereditas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4125)
verum nunc si qua mi obtigerit hereditas magna atque luculenta, nunc postquam scio dulce atque amarum quid sit ex pecunia, ita ego illam edepol servem itaque parce victitem, ut - nulla faxim cis dies paucos siet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 328)
hereditatem sperabas et magnam hereditatem, et pauper eras et tum maxime a creditoribus appellabaris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 270:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION