라틴어 문장 검색

Cognitio completa quandoque non consideratur, sed ea eligitur secundum propriam utilitatem, politicam, oeconomicam vel ideologicam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:3)
Necessariae sunt sedes disputationis in quibus omnes illi qui quodammodo directe vel indirecte se sentiunt implicatos (agricultores, consumptores, auctoritates, docti viri mulieresque, vivaria, gentes infectis agris proximae et alii) suas exponere possint quaestiones vel ad latam cognitionem et fide dignam accedere ut deliberationes adhibeantur ad commune bonum assequendum praesens futurumque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:5)
Ob eiusmodi rationem, cognitiones fragmentariae singularesque in quandam ignorantiam recidere possunt si integrationi obsistunt in ampliore quadam realitatis visione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:7)
Magni momenti est integras quaerere solutiones, quae mutuas considerent actiones naturalium systematum inter se et cum systematibus socialibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 183:7)
Lineamenta solutionis postulant ut coniunctim paupertati bellum inferatur, dignitas desertorum restituatur et eodem tempore natura curetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 183:9)
Solutiones mere technicae periculum adeunt ne indicia considerent quae altioribus quaestionibus non respondeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:5)
Haec ratio solutio videtur celer facilisque, sub specie alicuius in ambitum officii, quod tamen immutationem minime secum fert, quae condicionibus requiritur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 222:2)
Oportet semper ut consensus inter societatis partes habeatur, quae varios prospectus, solutiones et optiones afferre possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 236:5)
Si quidem initio admodum in scientifica doctrina versabatur nec non in cognitione et praeventione ambitalium periculorum, nunc tendit ad includendum iudicium de “mythis” modernae aetatis qui nituntur ratione instrumentali (individualismo, progressu indefinito, mercatoria contentione, rerum consumendarum immoderatione, mercatu sine regulis) et etiam ad recuperandum varios gradus oecologici aequilibrii:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 269:2)
Per individualisticam et angustam cognitionis opinationem mediationis sensus intellegi non potest, facultas haec alterius visionis participandae, scientia communicata quae ad ipsam amoris scientiam spectat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:10)
cognitione homini opus est, veritate opus est, quia, ea dempta, non sustinetur, non progreditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 39:2)
Veritatis amorisque cognitio
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 41:1)
Ad respondendum necesse est cogitare de cognitionis genere quod est fidei proprium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:2)
In hac fidei cum amore complicatione cognitionis forma intellegitur, quae est fidei propria, eius persuasionis vis, eius facultas nostros gressus illuminandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:11)
Agitur de relationali modo inspiciendi mundum, qui mutua cognitio efficitur, visio in alterius visione et communis visio omnium rerum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION