라틴어 문장 검색

pinguis per transtra sedebat Vandalus opperiens praedam, quam iusserat illuc captivo capiente trahi, sed vestra repente inter utrumque hostem dederant sese agmina planis quae pelagus collemque secant portumque reducto efficiunt flexu fluvii, perterrita primum montes turba petit, trabibus quae clausa relictis praedae praeda fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
"ipsa autem quantis, quibus aut sunt fulta columnis!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem68)
"strepit hic bona flamma appositas depasta trabes;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem93)
"te porticus accipit ampla directis curvata viis, ubi margine summo pendet et artatis stat saxea silva columnis, alta volubilibus patet hic cenatio valvis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem98)
non tu marmora bratteam vitrumque, non testudinis Indicae nitorem, non si quas eboris trabes refractis rostris Marmarici dedere barri figis moenibus aureasque portas exornas asaroticis lapillis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium14)
antiquus tibi nec teratur agger, cuius per spatium satis vetustis nomen Caesareum viret columnis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum2)
alii, ne salutarent, fugere post statuas, occuli post columnas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 7:4)
nec pilae sunt mediae sed columnae, quas architecti peritiores aedificiorum purpuras nuncupavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:2)
ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta coluriis 1 quam columnis invidiosa monobilibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:1)
huic est porticus applicata triplex fulmentis Aquitanicis superba, ad cuius specimen remotiora claudunt atria porticus secundae, et campum medium procul locatas vestit saxea silva per columnas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:8)
te ergo, norma morum, te, columna virtutum, te, si blandiri reis licet, vera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:3)
quasi non haec saepe congruentius trabibus aptetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 5:2)
hic, ne tibi pendulum tinguat volubilis sentina vestigium, pandi carinarum ventres abiegnarum trabium textu pulpitabuntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:4)
"non potui infelix, cum primum gurgite nostro Rhoeteae cecidere trabes, attollere magnum aequor et incesti praedonis vela profunda tempestate sequi cunctasque inferre sorores?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권20)
huius in umbra alternam renovare piae trieterida matres consuerant scissumque pecus terraque revulsas ferre trabes gratosque deo praestare furores, lex procul ire mares:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권244)

SEARCH

MENU NAVIGATION