라틴어 문장 검색

Nec habet, ubi illam timeat, quia non mancipia tantum possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos et manum et quicquid cariorem vitam facit viro seque ipsum inter precaria numerat vivitque ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 97:4)
Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea, in quae nos casus deduxerit, nec mutationem aut consili aut status pertimescamus, dummodo nos levitas, inimicissimum quieti vitium, non excipiat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 122:1)
Indulgendum est animo dandumque subinde otium, quod alimenti ac virium loco sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:1)
Solonem Arcesilanque indulsisse vino credunt, Catoni ebrietas obiecta est ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 153:2)
Ille, quis- quis desidiosum otium et gulae ac libidinis vices felicitatem vocat, bonum malae rei quaerit auctorem et, cum illo venit blando nomine inductus, sequitur voluptatem non quam audit, sed quam attulit, et vitia sua cum coepit putare similia praeceptis, indulget illis non timide, nec obscure luxuriatur sed iam inde aperto capite.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 65:1)
Magna et uaria res est eloquentia neque adhuc ulli sic indulsit ut tota contingeret;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 11:5)
Vterque quod alteri deerat commodauimus:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.9)
Iam Fidian commodare non possum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.6)
Commodauimus qui facere posset deos, recepimus qui ne adorare quidem possit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.15)
Manus commodauimus, manus reposcimus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.21)
confiteor, si possumus commodare.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.25)
quicquid admissum est adhuc, pietas vocetur, hoc agam et faxo sciant quam levia fuerint quamque vulgaris notae quae commodavi scelera, prolusit dolor per ista noster:
(세네카, 메데아 14:8)
- Commodes paulum, precor, secretus aures, si quis est abeat comes.
(세네카, 파이드라 8:24)
"ceterum obiecta si non inprobabiliter cassaverimus, oro ut indultu clementiae tuae praeter iuris iniuriam in accusatorem meum quae volo scribam."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 13:24)
quis enim se non ambiat arbitrum legi aut pretio aliquid indulturus aut gratiae?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION