라틴어 문장 검색

Capuam ergo et Campaniam omnem vestris an Samnitium viribus accedere malitis, deliberate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 313:2)
neque enim maneatis an abeatis hinc deliberari potest, cum praeter arma et animos armorum memores nihil vobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit, si plus quam viros ac Romanos decet ferrum timeamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 396:1)
Latinis quoque ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, victis demum ferri coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 153:1)
litterae quoque de re prospere gesta ad senatum, non ad dictatorem, missae argumentum fuere minime cum eo communicantis laudes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 425:1)
ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum collega se communicaturum respondit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 191:1)
adicite ad haec, quod foedus aequum deditis, quod leges vestras, quod ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maximum fuit, civitatem nostram magnae parti vestrum dedimus communicavimusque vobiscum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 56:1)
ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni, cum longo sermone habito dilatus per frustrationem esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 376:2)
pyrrhias Aetolus princeps legationis eius fuit, quae ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 527:1)
de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quaesiturumque ab eo simul, utrum iisne urbibus decedere se aequum censeat, quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam, quas a maioribus suis accepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 450:1)
atque ipse quidem, cum tam gravia et indigna imperarentur, inopem consilii diem consumpsisse deliberando aiebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 454:1)
ante pugnam omnia magna parvaque communicare cum sociis solitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 123:1)
Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 131:1)
Flaminius gratiam eius communicaverat cum collega.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 515:3)
tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 205:1)
aliud si quid postularent, scriptum ut ederent petiit, ut deliberare cum amicis posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 398:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION