라틴어 문장 검색

Tu longius iam processisti, quam ut possis verbis sanari;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 93:3)
pro cuiusque morbo medicina quaeratur, hunc sanet verecundia, hunc peregrinatio, hunc dolor, hunc egestas, hunc ferrum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 95:3)
nam, ut dicit Zenon, in sapientis quoque animo, etiam eum vulnus sanatum est, cicatrix manet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 98:4)
plus committitur quam quod possit coercitione sanari.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:3)
ideo quemadmodum sanari debeat monstra.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 15:2)
Quanto satius est sanare iniuriam quam ulcisci!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:1)
nec enim sani esse tantum volumus, sed sanare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 221:5)
Quaedam non nisi decepta sanantur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 224:6)
Cogendae in artum res sunt, ut tela in vanum cadant, ideoque exilia interim calamitatesque in remedium cessere et levioribus incommodis graviora sanata sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:2)
odium turbae sanabit solitudo, taedium solitudinis turba.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 147:5)
Aspice Nomentanum et Apicium, terrarum ac maris, ut isti vocant, bona concoquentis et super mensam recognoscentis omnium gentium animalia ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 56:1)
Tam teneris hercule quam qui uulnerauit aliquem, licet uulnus sanauerit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.27)
cum pater aegrotaret et medici negarent posse sanari, sanauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.3)
adice huc et quod qui sanantur ingrati sunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.13)
nempe illi qui negauerunt te posse sanari.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION