라틴어 문장 검색

Facit et lanista qui iuuenes cogit ad gladium nec damnatur reipublicae laesae, et leno qui cogit inuitas pati stuprum nec laedit rempublicam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 11:16)
non potest, inquit, ulla res lege damnari, quae lege permittitur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 12:10)
Negamus iniuriam accipere sapientem, tamen, qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur ;
(세네카, 행복론, Liber II 158:2)
Neque absolvimus illud, sed eum difficilis esset incertae rei aestimatio, tantum odio damnavimus et inter ea reliquimus, quae ad iudices deos mittimus.
(세네카, 행복론, Liber III 24:4)
Sic debitori suo creditor saepe damnatur, ubi plus ex alia causa abstulit, quam ex crediti petit.
(세네카, 행복론, Liber VI 16:2)
Hoc enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant.
(세네카, 행복론, Liber VI 52:5)
Demades certe Athenis eum, qui necessaria funeribus venditabat, damnavit, cum probasset magnum lucrum optasse, quod contingere illi sine multorum morte non poterat.
(세네카, 행복론, Liber VI 190:2)
Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes ;
(세네카, 행복론, Liber VI 191:2)
Magnam partem hominum damnabis ;
(세네카, 행복론, Liber VI 191:4)
Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est, sicut hoc votum amici, quod in manibus est, male utentis bona voluntate et in id vitium incidentis, quod devitat ;
(세네카, 행복론, Liber VI 196:1)
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:1)
Pompei nepotem, damnandum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 53:4)
bonum fuisse principem Augustum, bene illi parentis nomen convenisse fatemur ob nullam aliam causam, quam quod contumelias quoque suas, quae acerbiores principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate exsequebatur, quod probrosis in se dictis adrisit, quod dare illum poenas apparebat, cum exigeret, quod, quoscumque ob adulterium filiae suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis quo tutiores essent, diplomata daret.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 65:2)
Nisi magnae et multae iniuriae patientiam evicerunt, nisi plus est, quod timet, quam quod damnat, non accedit ad decretorium stilum;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:4)
prope est enim, ut libenter damnet, qui cito ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 88:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION