라틴어 문장 검색

quam gravis vero, quam magnifica, quam constans conficitur persona sapientis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 97:1)
atque ut a corpore ordiar, videsne ut, si quae in membris prava aut debilitata aut inminuta sint, occultent homines?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 63:3)
quibus rebus vita consentiens virtutibusque respondens recta et honesta et constans et naturae congruens existimari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 89:4)
in qua non video ubinam mens constans et vita beata possit insistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:5)
quartam causam esse eamque vel maximam aequabilitatem motus <constantissimamque> conversionem caeli, solis lunae siderumque omnium distinctionem utilitatem pulchritudinem ordinem, quarum rerum aspectus ipse satis indicaret non esse ea fortuita:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 15:1)
quartus autem est gradus et altissimus eorum qui natura boni sapientesque gignuntur, quibus a principio innascitur ratio recta constansque, quae supra hominem putanda est deoque tribuenda id est mundo, in quo necesse est perfectam illam atque absolutam inesse rationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 34:3)
nihil enim errat quod in omni aeternitate conservat progressus et regressus reliquosque motus constantis et ratos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 51:2)
quarum est cotidiana conveniens constansque conversio, nec habent aetherios cursus neque caelo inhaerentes, ut plerique dicunt physicae rationis ignari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 54:4)
sequitur ut eadem sit in is quae humano in genere ratio, eadem veritas utrobique sit eademque lex, quae est recti praeceptio pravique depulsio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 79:1)
nihil est enim eo pulchrius nihil salutarius nobis, nihil ornatius aspectu motuque constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:11)
sed non omnia Balbe quae cursus certos et constantis habent ea deo potius tribuenda sunt quam naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:1)
quid Chalcidico Euripo in motu identidem reciprocando putas fieri posse constantius, quid freto Siciliensi, quid Oceani fervore illis in locis, "Europam Libyamque rapax ubi dividit unda"?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:2)
vide quaeso, si omnis motus omniaque quae certis temporibus ordinem suum conservant divina dicimus, ne tertianas quoque febres et quartanas divinas esse dicendum sit, quarum reversione et motu quid potest esse constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:4)
neque id dicitis superstitiose atque aniliter sed physica constantique ratione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 93:4)
Fortis vero animi et constantis est non perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deici, ut dicitur, sed praesenti animo uti et consilio nec a ratione discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 104:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION