라틴어 문장 검색

at censores inter se, rursus praetores consulesque inter se, et vitiant et obtinent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:6)
Censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:9)
Sed et conlegam esse praetorem consuli docet, quod eodem auspicio creantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 7:1)
Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem avocare potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 2:2)
Praetor et comitiatum et contionem usquequaque avocare potest, nisi a consule.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 2:3)
Sic igitur eo verbo veteres esse usos, et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium, omnes ferme libri declarant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 3:1)
Quid aput M. Catonem significent verba haec inter os atque offam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 1:1)
ORATIO est M. Catonis Censorii De Aedilibus Vitio Creatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 2:1)
Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet quaenam esset eorum verborum sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 3:1)
Tum quaeri coeptum est quisnam is fuisset M. Cato Nepos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 3:1)
Eius igitur quem Cicero laudavit pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae M. Catonis Nepotis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 5:1)
Laudo, inquit, te, mi fili, quod in tantula aetate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc quaeritur, quis fuerit ignoras, auditiuncula tamen quadam de Catonis familia aspersus es.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 6:2)
Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt, geniti non eodem patre;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 7:1)
duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit, et matribus diversos et aetatibus longe dispares.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 8:1)
Nam iam adulescente altero, matre eius amissa, ipse quoque iam multum senex, Saloni clientis sui filiam virginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato Salonianus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION