라틴어 문장 검색

Marium Celsum, consulem designatum et Galbae usque in extremas res amicum fidumque, ad supplicium expostulabant, indu- striae eius innocentiaeque quasi malis artibus infensi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 45장5)
Galbae corpus diu neglectum et licentia tenebrarum plurimis ludibriis vexatum dispensator Argius e prioribus servis humili sepultura in privatis eius hortis contexit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장1)
pro consule Africam moderate, iam senior citeriorem Hispaniam pari iustitia continuit, maior privato visus dum privatus fuit, et omnium consensu capax imperii nisi imperasset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장11)
hunc iuvenem Galba, quaestorem in Baetica impigre in partis suas transgressum, legioni praeposuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장2)
et Treviri ac Lingones, quasque alias civitates atrocibus edictis aut damno finium Galba perculerat, hibernis legionum propius miscentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장6)
Nocte quae kalendas Ianuarias secuta est in coloniam Agrippinensem aquilifer quartae legionis epulanti Vitellio nuntiat quartam et duetvicensimam legiones proiectis Galbae imaginibus in senatus ac populi Romani verba iurasse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장4)
pro consule Vitellium Siliani in Africa habuerant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 70장2)
Marium Celsum consulem designatum, per speciem vinculorum saevitiae militum subtractum, acciri in Capitolium iubet;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장3)
apud Galbam Titi Vinii potentia defensus, praetexentis servatam ab eo filiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장4)
Otho, revocatis quos Galba miserat legatis, rursus ad utrumque Germanicum exercitum et ad legionem Italicam easque quae Lugduni agebant copias specie senatus misit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 74장3)
consul cum Titiano fratre in kalendas Martias ipse;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장2)
ubi Corinthi, Achaiae urbe, certos nuntios accepit de interitu Galbae et aderant qui arma Vitellii bellumque adfirmarent, anxius animo paucis amicorum adhibitis cuncta utrimque perlustrat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장5)
et proximo civili bello turbatis aliis inconcussa ibi pax, dein fides erga Galbam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 6장6)
Galatiam ac Pamphyliam provincias Calpurnio Asprenati regendas Galba permiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장1)
nam recens Galbae principatu censuerant patres, ut accusatorum causae noscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION