라틴어 문장 검색

Domitius Corbulo praetura functus de L. Sulla nobili iuvene questus est apud senatum quod sibi inter spectacula gladiatorum loco non decessisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장5)
dites olim familiae nobilium aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장4)
ita sors Asiae in eum qui consularium Maluginensi proximus erat conlata.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장8)
ne Spartaco quidem post tot consularium exercituum cladis inultam Italiam urenti, quamquam Sertorii atque Mithridatis ingentibus bellis labaret res publica, datum ut pacto in fidem acciperetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장3)
Actum dehinc de Calpurnio Pisone, nobili ac feroci viro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장1)
Obiere eo anno viri nobiles Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장1)
et quia incusabatur facile toleraturus exilium delecta Lesbo, insula nobili et amoena, retrahitur in urbem custoditurque domibus magistratuum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장5)
quo non aliud honorificentius Cottae evenit, qui nobilis quidem set egens ob luxum, per flagitia infamis, sanctissimis Arruntii artibus dignitate ultionis aequabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장2)
C. Cestio M. Servilio consulibus nobiles Parthi in urbem venere, ignaro rege Artabano.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 31장1)
sedente Claudio circensibus ludis, cum pueri nobiles equis ludicrum Troiae inirent interque eos Britannicus imperatore genitus et L. Domitius adoptione mox in imperium et cognomentum Neronis adscitus, favor plebis acrior in Domitium loco praesagii acceptus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장5)
nam in C. Silium, iuventutis Romanae pulcherrimum, ita exarserat ut Iuniam Silanam, nobilem feminam, matrimonio eius exturbaret vacuoque adultero poteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장3)
Eodem anno Cheruscorum gens regem Roma petivit, amissis per interna bella nobilibus et uno reliquo stirpis regiae, qui apud urbem habebatur nomine Italicus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장1)
' tali omine in spem sublatus degressusque in urbem largitione amicorum, simul acri ingenio quaesturam et mox nobilis inter candidatos praeturam principis suffragio adsequitur, cum hisce verbis Tiberius dedecus natalium eius velavisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 21장3)
quem ultra honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio senator foret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장6)
nunc iuvenem nobilem dignitate formae, vi mentis ac propinquo consulatu maiorem ad spem accingi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION