라틴어 문장 검색

Caesar milites cohortatus, etsi totius diei continenti labore erant confecti noxque iam suberat, tamen munitione flumen a monte seclusit, ne noctu aquari Pompeiani possent.
(카이사르, 내란기, 3권 97:7)
Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent misit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 21장1)
Eorum satisfactione accepta et itinere exquisito per Diviciacum, quod ex Gallis ei maximam fidem habebat, ut milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta vigilia, ut dixerat, profectus est.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 41장4)
Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes deiectusque haberet, una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius pedum CC relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro munierant; tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro conlocabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 29장3)
postea vallo pedum XII in circuitu quindecim milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 30장2)
Nam quod intellegebant maximas nationes, quae proelio contendissent, pulsas superatasque esse, continentesque silvas ac paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 28장2)
Caesar questus quod, cum ultro in continentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causa intulissent, ignoscere se imprudentiae dixit obsidesque imperavit;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 27장5)
quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in altum provectae continentem petierunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 28장3)
Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et, quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui ex continenti comportari iubebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 31장2)
His Caesar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit eosque in continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem subiciendam non existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 36장2)
quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem portus quos reliquae capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 36장4)
Collaudatis militibus atque eis qui negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit atque omnes ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam traiectum esse cognoverat, circiter milium passuum XXX transmissum a continenti: huic rei quod satis esse visum est militum reliquit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 2장3)
Posteaquam id obstinate sibi negari vidit, omni spe impetrandi adempta principes Galliae sollicitare, sevocare singulos hortarique coepit uti in continenti remanerent:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 6장4)
ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum, quem in continenti reliquerat, ad solis occasum naves solvit et leni Africo provectus media circiter nocte vento intermisso cursum non tenuit, et longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam conspexit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 8장2)
Itaque ex legionibus fabros deligit et ex continenti alios arcessi iubet;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 11장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION