라틴어 문장 검색

Ut autem intravit terminos et confinia civitatis in hac manu forti, in splendore signorum et galearum ex serenissimis radiis aestivi solis, in grandi sonitu tubarum et tumultuosa populi adventione, Turci comperta per exploratores illius approximatione, avulsis tentoriis ab obsidione recesserunt, et in terram civitatis Caran, quae sex milliaribus distabat a Rohas, relocatis castris consederunt, donec scirent et intelligerent, si regis viribus et copiis possent occurrere et resistere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 40:1)
His vero diei unius spatio a statione obsidionis Rohas remotis, Baldewinus de Burg laetatus fama adventus regis, cum quadringentis [0685B] equitibus viris bellicosis et decem millibus Armeniacae gentis, obviam illi ab urbe festinans, Turcos versus Caran divertisse notificavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 40:2)
sed in castris eos adhuc praestolari, et audire de ejus proposito, cum quadringentis equitum millibus nimium confidentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 40:3)
[0686C] Hac pace composita, mistis copiis et armis, rex et Tankradus Turcos inter Caran insecuti sunt ut pugnarent cum eis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 46:1)
[0686D] Vix rex et Tankradus sub festinatione scilicet, diei et noctis horis continuis ad flumen Euphratem pervenerant, et ecce Turci, collectis undique viribus et copiis, velociter eos insecuti sunt ut eos in terga caederent, et sagittis in impetu et solita vociferatione expugnarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 48:1)
Turcis post tam cruentam caedem in terram Edessae revertentibus, Baldewinus de Burg, qui regem cum trecentis equitibus sequebatur, illis obviam factus, nequaquam divertere valens, bellum cum eis committere praesumpsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 50:1)
[0688B] Eodem quoque tempore ejusdem mensis Augusti, quo haec fiebant, Ascalonitae gavisi absentia et diutina expeditione regis Baldewini, aestimantes modicas vires militum Jerusalem remansisse, quingentis equitibus ascitis, decreverunt civitatem obsidere et expugnare et viros qui erant in arce turris David bello lacessere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:1)
Nec multa mora, rex Baldewinus et Bertrannus, acceptis copiis, in apparatu copioso castrametati sunt in obsidionem urbis [0689D] Sagittae, machinas et tormenta lapidum instituentes quibus urbs per singulos dies oppugnaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:2)
Movit pariter ab Joppe rex Magnus navales copias, et applicuit ad urbem Sagittam, ut eam a mari obsidens et expugnans nullum introitum aut exitum hac in parte pateretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:3)
Baldewinus rex et Bertrannus, accitis copiis, obsidionem a terra statuerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 64:1)
Turci [0691C] a regno Corrozan, egressi in virtute magna ducentorum millium robustorum equitum, praesidium Turbaysel obsederunt, terram praeda et omni exterminio Christianorum depopulantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 72:2)
Qui assumptis viribus equitum et peditum, usque ad locum, qui dicitur Solome, descendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 72:3)
Ubi, cum diebus aliquot moram ageret propter copias Turcorum, qui a Damasco convenerant ad obsistendum sibi, crudelis fama innotuit quomodo filius regis Babyloniae Ascalonem descendisset, ut in ea repertos milites Christianos expugnaret et urbem suae potestati relocaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 72:4)
Interea Malducus, Arongaldus, Armigazi et Samarga, qui, collecto exercitu ducentorum millium equitum, Turbaysel obsederant, duobus mensibus montes ipsius praesidii in virtute nimia suffoderunt, ut sic putei oborientes et cisternae aqua deficerent, et Gozelinum loci defensorem et cum eo inhabitantes captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:1)
Gozelinus reditum et divisionem illorum intelligens, insecutus est remeantes cum centum et quinquaginta equitibus et centum peditibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION