라틴어 문장 검색

Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde vetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam maria hostes posse ratus, armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 120:1)
hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neve tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantes quiete spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 361:1)
Celtiberi parumper incertis animis fluctuati sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 376:1)
ea urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos domo inexplicabiles continuis imbribus viae et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in deditionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 384:1)
ioco etiam Marcius cunctantes movit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 410:1)
mota parumper acies, non iusto decursu tamen, ne stetisse tantum in armis viderentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 555:1)
haec tria oppida paulisper cunctati, quia obsides Larisaeis dederant, victi tamen praesenti metu in deditionem concesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 575:2)
benigne his appellatis, haud dubius Perrhaebos quoque idem facturos, . . . . urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 576:1)
itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 614:2)
quod si cunctentur facere, brevi extorres regno Ptolemaeum et Cleopatram Romam venturos, cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 232:1)
obstupefactus tam violento imperio parumper cum haesitasset, faciam inquit quod censet senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 126:1)
duas mihi aliquis contiones parumper faciat, unam militum Macedonicorum, puram alteram et integrioris iudicii a favore et odio, universi populi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 446:1)
Immo indutiae parumper fiant, si quid vis loqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1330)
nam ego id nunc experior domo atque ipsa de me scio, cui voluptas parumper datast, dum viri mei mihi potestas videndi fuit noctem unam modo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 25)
Da mi operam parumper.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 239)

SEARCH

MENU NAVIGATION