라틴어 문장 검색

certant innectere collo brachia, manantesque oculos hinc oscula turbant, hinc magni caligo maris, tandemque relicti stant in rupe tamen;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권12)
stant tamen, et nota puppim de rupe salutant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권14)
rarus vacuis habitator in arvis monstrat Cyclopum ductas sudoribus arces, dat tamen haec iuvenum tercentum pectora, vulgus innumerum bello, quibus haud ammenta nec enses triste micant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권61)
"nos quoque per rupes murorumque aggere ab omni, dum labor ille viris fretaque indignantur et austros, desuper invalidis fluitantia tela lacertis - quid non ausa manus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권144)
"cernimus Aeacidas murisque immane minantem Ancaeum et longa pellentem cuspide rupes Iphiton;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권150)
illa velut rupes immoto saxea visu haeret et expertis non audet credere divis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권276)
in vallum elatae rupes devexaque fossis aequa et fortuito ductae quater aggere pinnae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권212)
ceu fluctibus obvia rupes, cui neque de caelo metus et fracta aequora cedunt, stat cunctis immota minis, fugit ipse rigentem pontus et ex alto miserae novere carinae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권50)
Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum it vacuum in montem, qua desidis atria Somni securumque larem segnis Natura locavit, limen opaca Quies et pigra Oblivio servant et numquam vigili torpens Ignavia voltu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권37)
absiliunt pontes, tectique prementis saxea frena labant, dissaeptoque aggere rursus utitur et truncas rupes in templa domosque praecipitat frangitque suis iam moenibus urbem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권398)
spectat pugnas de rupe propinqua venator patiens canibusque silentia suadet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권284)
"abducit genitor saevumque minatur indignans veniam, qualis leo rupe sub alta, quem viridem quondam silvae montesque tremebant, iam piger et longo iacet exarmatus ab aevo, magna tamen facies et non adeunda senectus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권413)
hos Salamin populos, illos Cerealis Eleusin horrida suspensis ad proelia misit aratris, et quos Callirhoe noviens errantibus undis implicat, et raptae qui conscius Orithyiae celavit ripis Geticos Elisos amores, ipse quoque in pugnas vacuatur collis, ubi ingens lis superum, dubiis donec nova surgeret arbor rupibus et longa refugum mare frangeret umbra, isset et Arctoas Cadmea ad moenia ducens Hippolyte turmas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권304)
Quis cruenta, ut invenerat, Cyclopum et Sirenum ora iudici reservavit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 4:3)
alii perstantes in patria trepidi pauperem uitam in montibus, siluis, uel rupibus arduis suspecta semper mente agebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION