라틴어 문장 검색

Praecepitque rex, ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장14)
Quia haec dicit Dominus Deus: " Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel ".
(불가타 성경, 아모스서, 5장3)
Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur;
(불가타 성경, 아모스서, 6장9)
quid fuistis? Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, erant decem; cum intraretis ad torcular, ut hauriretis quinquaginta lagenas, erant viginti.
(불가타 성경, 하까이서, 2장16)
Et dixit ad me: "Quid tu vides?". Et dixi: "Ego video volumen volans; longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum".
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장2)
Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: "Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est" ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장23)
Et venerunt in Idumaeam et castra posuerunt in Bethsuris; et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장29)
Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장74)
Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장28)
et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장16)
Et misit pueros et centum talenta. Et mentitus est et non dimisit Ionathan;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장19)
nam de Ioppe et Gazara, quae expostulas, ipsae faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra: horum damus talenta centum ". Et non respondit ei verbum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장35)
quaedam vero esse Hircani Thobiae, viri valde eminentis, non sicut detulerat obtrectans impius Simon; universa autem argenti talenta esse quadringenta et auri ducenta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장11)
At ille commendatus regi, cum se magnificasset facie potestatis, in semetipsum contulit summum sacerdotium superponens Iasoni talenta argenti trecenta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장24)
Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION