라틴어 문장 검색

Illam, quidquid agit, quoquo uestigia mouit, componit furtim subsequiturque Decor;
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae6)
adeo rara eius fortuna decoris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 117:4)
inde terror maximus fuit quod sacerdotes eorum facibus ardentibus anguibusque praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turbaverunt specie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 169:1)
M. erat Valerius tribunus militum adulescens, qui haud indigniorem eo decore se quam T. Manlium ratus, prius sciscitatus consulis voluntatem in medium armatus processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 264:1)
iam prope ad signa caedes pervenerat, cum ex transverse pulvis velut ingentis agminis incessu motus apparuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 599:1)
ut vero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 375:1)
atque utinam pro decore tantum hoc vobis et non pro salute esset certamen:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 431:2)
densior deinde incessu tot hominum equorum oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 484:2)
nunc ut id curem inpensius vestra quoque virtus dignitasque facit, quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 698:1)
P. Scipio Nasica tribunos appellavit orationemque habuit plenam veris decoribus non communiter modo Corneliae gentis, sed proprie familiae suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 735:1)
verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui, quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 353)
ne ille edepol tergo et cruribus consuluit haud decore.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 43)
Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece τάξισ dicitur, et ex dispositione, hanc autem Graeci διάθεσιν vocitant, et eurythmia et symmetria et decore et distributione, quae graece οἰκονομία dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장1)
Decor autem est emendatus operis aspectus probatis rebus compositi cum auctoritate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장20)
Veneri, Florae, Proserpinae, fontium nymphis corinthio genere constitutae aptas videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata opera facta augere videbuntur iustum decorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION