라틴어 문장 검색

in vi enim dolus malus inest, et Claudio utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:5)
ea res nunc enim in discrimine versatur, utrum possitne se contra luxuriem ac licentiam rusticana illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petulantiaeque addicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 2:4)
inest enim natura philosophia in huius viri mente quaedam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 2:8)
Qui enim possem, cum et afuissem domo adulescens et horum studiorum causa maria transissem et doctissimis hominibus referta domus esset et aliquae fortasse inessent in sermone nostro doctrinarum notae cumque vulgo scripta nostra legerentur, dissimulare me didicisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 42장 4:3)
Et finiuntur aut ipsa compositione et quasi sua sponte, aut quodam genere verborum, in quibus ipsis concinnitas inest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 2:7)
sed habet nomen invidiam, cum in oratione iudiciali et forensi numerus Latine, Graece ῥυθμόσ inesse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 1:1)
quibusdam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut in versibus, et quod ipsi, qui adfirment esse eos numeros, rationem cur sint non queant reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장2)
In verbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 3:3)
Sit igitur hoc cognitum in solutis etiam verbis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint poetici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 4:8)
esse autem tertium ac medium inter illos, et ita fatos eos pedes esse, ut in eis singulis modus insit aut sesqui lex aut duplex aut par.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 3:3)
in quo Servius noster, ut opinor, nihil putat esse notandum nisi post, et liminium illud productionem esse verbi vult, ut in finitimo legitimo aedi- timo non plus inesse timum quam in meditullio tullium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 4:6)
Naturae auctoritas in virtute inest maxima;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 2:6)
primum orationis - oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod inest in his deorum oratio - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 3:2)
deinde rerum, in quibus insunt quasi quaedam opera divina:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 3:3)
duobus Pherecratem quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit nihil esse omnino animum, et hoc esse nomen totum inane, frustraque animalia et animantis appellari, neque in homine inesse animum vel animam nec in bestia, vimque omnem eam, qua vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter esse fusam nec separabilem a corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quicquam nisi corpus unum et simplex, ita figuratum ut temperatione naturae vigeat et sentiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION