라틴어 문장 검색

ut his exordia primis omnia et ipse tener mundi concreverit orbis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.23)
sed illa redde age quae deinceps risisti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:17)
quinque deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 23:1)
haec cum animadverterit, perspiciat deinceps, quonam modo tractandus sit discentis animus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 105:1)
ac deinceps idem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 281:4)
proximus liber velut novum sumet exordium et ad rhetoris officia transibit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 420:4)
quanta deinceps in dividendo prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus viribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in adfectibus atque in pectora irrumpat iudicum similem iis, quae dicit, efficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 95:2)
nonnulli certa sibi initia, priusquam sensum invenerint, destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit, eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota devertunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 169:1)
plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua constet, et in rem de qua non constet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 117:2)
Aristoteles quidem nec sine causa putat et a nostra et ab eius, qui dissentiet, persona duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnunquam etiam, ut minor res maiorve videatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 225:1)
his inventis, intuendum deinceps videtur, quid sit quaestio, ratio, iudicatio, continens, vel, ut alii vocant, firmamentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 305:1)
et quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita, verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:6)
quod principium Latine vel exordium dicitur, maiore quadam ratione Graeci videntur προοίμιον nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis dare partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit, ostendunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 10:1)
vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi causam iudex iam noverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 12:3)
nam exordium duci nonnunquam etiam ab actore causae solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION