라틴어 문장 검색

' Ac fortassean de 'quadrigis' veterum auctoritati concessero, 'inimicitiam' tamen, sicuti 'inscientiam' et 'inpotentiam' et 'iniuriam,' quae ratio est quamobrem C. Caesar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, 'deliciam ' quoque ἐνικῶσ dixerit pro 'deliciis'?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:2)
In domo foecunda et liberorum plena cernere quandoque est unum aut alterum ex senioribus pluris aestimari, atque ex iunioribus in deliciis esse, atque ex iunioribus in deliciis esse, sed in medio fortasse aliquos quasi oblivione transiri, qui nihilominus haud raro optimae indolis evadunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:13)
haec ego non ausim, cum sint verissima, cuivis scribere, delicias ne mala nostra vocet, scilicet is status est, ea rerum forma mearum, deliciis etiam possit ut esse locus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 106)
Illud enim intelligitur quando de voluntate utriusque coniugum hoc fiet,cum vovent castitatem, vel transeunt ad religionem de voluntate alteriusambo, vel eciam unus transit ad religionem de voluntate alterius coniugum,altero senescente et in seculum manente et castitatem voviente;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:5)
"Nisi forte apud istos maior castitas virginum aut religio sanctior sacerdotum, cum paene in pluribus virginibus, ut quae inconsultius se viris miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum vindicatum, in residuis inpunitatem fecerit non castitas tutior, sed inpudicitia felicior."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION