라틴어 문장 검색

noxio pos terga deligantur manus, stat intento ac tristi omnium uultu;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 9:3)
Quod ad Catonem pertinet, satis dictum est summamque illi felicitatem contigisse consensus hominum fatebitur, quem sibi rerum natura delegit cum quo metuenda confideret.
(세네카, De Providentia, book 1 35:1)
nec deligenti tela librentur manu rei me vel istum:
(세네카, 메데아 9:26)
tu prius et fluctus poteris siccare marinos, altaque mortali deligere astra manu, quam facere, ut nostrae nolint peccare puellae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3231)
Quae temperare vix callet gregarius poeta, ut ipse cernis esse Sollium;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:11)
hic Grais penitus delecta metallis saxa;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis35)
sic ubi delectos per torva armenta iuvencos agricola imposito sociare adfectat aratro, illi indignantes, quis nondum vomere multo ardua nodosos cervix descendit in armos, in diversa trahunt atque aequis vincula laxant viribus et vario confundunt limite sulcos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권40)
"bello me, credite, bello, ceu turrem validam aut artam compagibus urbem, delecti insidiis instructique omnibus armis nocte doloque viri nudum ignarumque locorum nequiquam clausere;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권138)
adhuc imis vix truncam adtollere frontem ausus aquis glaucoque caput submersus in antro maeret, anhelantes aegrescunt pulvere ripae, omnibus aeratae propugnant pectora crates, pilaque saeva manu, patrius stat casside Mavors, undique magnanimum pubes delecta coronant Oeniden.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권45)
sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis quam in Servium eos stimulabat, et quia gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat quam privatus, tum Servio occiso quemcumque alium generum delegisset eundem regni heredem facturus videbatur, ob haec ipsi regi insidiae parantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 417:2)
ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in vestibulo regiae quam potuere tumultuosissime specie rixae in se omnes apparitores regios convertunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 418:1)
consulum alter T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis militum egressus, ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas educit, hique primi apparuere hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 118:1)
non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 162:1)
dictator Postumius postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum ut quem suorum fugientem viderint pro hoste habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 213:1)
secutus consul Servilius cum delecta peditum manu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 273:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION