라틴어 문장 검색

Nulla itaque res urget magis attonita et in vires suas prona et, sive successit, superba, sive frustratur, insana;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 6:3)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
" Quid gemis, demens ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:2)
Demens, quid interest, quam lecti premas partem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 215:2)
Demens sum, uides, nimirum turpiter uiuo, legem ignoro, dies tuos non numero.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.19)
Demens, inquis, es.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.20)
Quid enim tamquam demens egi?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.33)
demens, meliorem abdicaturus es.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.16)
Quam demens est cui adulterium pro beneficio imputatum est!
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.23)
Decretum non expectaui, sed amens et attonitus protinus cucurri.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.48)
Illum populi favor attonitum fluctuque magis mobile vulgus aura tumidum tollit inani;
(세네카, Hercules Furens 2:16)
Moriere demens, Coniugi occurram meo.
(세네카, Hercules Furens 6:27)
pectoris sani parum magni tamen compesce dementem impetum.
(세네카, Hercules Furens 14:15)
Nondum tumultu pectus attonito carens mutavit iras quodque habet proprium furor, in se ipse saevit, Dira Furiarum loca et inferorum carcer et sonti plaga decreta turbae - si quod exilium latet ulterius Erebo, Cerbero ignotum et mihi:
(세네카, Hercules Furens 18:9)
tura per Herculeos lares attonita fertur;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION