라틴어 문장 검색

venientibus his Perseus ab Elpeo ex castris profectus obviam cum dimidia copiarum parte denuntiare per vicos urbesque quae viae propinquae sunt coepit ut commeatus expedirent, frumenti, vini, pecorum ut copia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 313:1)
ita eo die diremptum proelium est haud paucis utrimque interfectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 450:1)
eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 9:2)
Isthmus duo maria ab occasu et ortu solis finitima artis faucibus dirimens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:4)
qui non paruisset imperio, mors denuntiata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 387:2)
Ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in Asiae civitates et ad reges missis qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae civitates, indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 389:1)
Romam primum reges captivi, Perseus et Gentius, in custodiam cum liberis abducti, dein turba alia captivorum, tum quibus Macedonum denuntiatum erat ut Romam venirent, principumque Graeciae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 418:1)
haec illic est pugnata pugna usque a mani ad vesperum (hoc adeo hoc commemini magis, quia illo die inpransus fui), sed proelium id tandem diremit nox interventu suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 164)
tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres hinc viros orantes ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 140:1)
"Explorator absolvitur, si periculum denuntiaverit, etiam si illi, quibus denuntiatur, cavere noluerint,"
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION