라틴어 문장 검색

O genus infelix humanum, talia divis cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:1)
Saturnalibus apud Vettium Praetextatum Romanae nobilitatis proceres doctique alii congregantur, et tempus sollemniter feriatum deputant colloquio liberali, convivia quoque sibi mutua comitate praebentes, nec discedentes a se nisi ad nocturnam quietem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 1:1)
Huic deo insertiones surculorum pomorumque educationes et omnium huiuscemodi fertilium tribuunt disciplinas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 25:1)
Dianae vero ut Triviae viarum omnium tribuunt potestatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 6:4)
qui dies nunc Opalibus inter Saturnalia deputatur, cum primum Saturno pariter et Opi fuerit ascriptus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 18:3)
Eandem alii Proserpinam credunt, porcaque ei rem divinam fieri, qui segetem quam Ceres mortalibus tribuit porca depasta est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 23:2)
Omni autem intercalationi mensis Februarius deputatus est, quoniam is ultimus anni erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 14:1)
fuisse autem etiam M. Varro ostendit, qui enumerans, quae in quibus Italiae partibus optima ad victum gignantur, pisci Tiberino palmam tribuit his verbis in libro Rerum humanarum undecimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 12:2)
Contra Virgilius non solum novit et meminit, sed omnipotentiam quoque eidem tribuit, quam et philosophi qui eam nominant nihil sua vi posse sed decreti sive providentiae ministram esse voluerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:3)
Quod muliebre corpus crebris purga­tionibus deputatum pluribus consertum est foraminibus, ut pateat in meatus et vias praebeat humori in egestionis exitium confluenti, per haec foramina vapor vini celeriter evanescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 18:2)
cumque a praesentibus quaereretur, cur eum alienae manui et digito, et non huic gestamini deputatis potius insereret, ostendit manum laevam ex vulnere tumidiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 6:2)
quarum receptacula in nostris oculis sunt, et ideo ad deputatam sibi a natura sedem proprii sensus recurrunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:2)
Otia des fessis, vitam patiaris inermes Degere, quam tribuis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:13)
superi tot vota Catonum Brutorumque tibi tribuent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:55)
' Riserunt faciles et tribuere dei.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION