라틴어 문장 검색

Posidonius Stoicus 3 16 C. Postumius, homo luxuriosus 64 13 praeposita, praecipua, producta,promota (προηγμένα) 93 17109 14 109 25sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)406)
Damonem et Phintiam Pythagoreos ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinavisset et is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum causa postulavisset, vas factus sit alter eius sistendi, ut, si ille non revertisset, moriendum esset ipsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 55:3)
Principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus aut publice expositam aut unam omnium esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 6:3)
sed si Plancus destinat, tum habet res difficultatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 33 5:2)
at ego iam destinaram Hydruntem quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 4:11)
quod tibi destinaras trapezophorum, si te delectat, habebis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 3:1)
quod eo facilius nobis est, quod non est annus hic tibi destinatus, ut, si aedilis fuisses, post biennium tuus annus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 25 2:5)
in balneariis assa in alterum apodyteri angulum promovi propterea quod ita erant posita ut eorum vaporarium [, ex quo ignis erumpit,] esset subiectum cubiculis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 2:5)
Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, alter, ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam mortis destinatam, utinam ego inquit tertius vobis amicus adscriberer!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:1)
impediet progressum unius quantum promovet progressum alterius.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 9:6)
adeo ab actionibus horum corporum inter se, nec promovetur nec retardatur nec mutationem patitur in statu suo quoad motum vel quietem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 28:4)
In horologiis & similibus instrumentis, quae ex rotulis commissus constructa sunt, vires contrariae ad motum rotularum promovendum & impediendum si sunt reciproce ut velocitates partium rotularum in quas imprimuntur, sustinebunt se mutuo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:8)
& in progressu impediri a Medio, in regressu aeque promoveri, sic ut in iisdem locis eadem semper sit corporis progredientis & regredientis velocitas.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 62:5)
nisi forte quis dixerit Medium omne Fluidissimum, impetu perpetuo in posticam projectilis partem facto, tantum promovere motum ejus quantum impedit & resistit in parte antica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 63:3)
" | Sed praeter unum dipondium, quo cicer lupinosque destinaveramus mercari, nihil ad manum erat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION