라틴어 문장 검색

satis quidem et in praesentia castigata illa legatio erat, cum tam tristi responso vestro dimissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 269:1)
tamen quin loquar haec uti facta sunt hic, numquam ullo modo me potes deterrere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 117)
Ego te volui castigare, tu mi accusatrix ades.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 119)
Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 381)
Vt eum dictis plurumis castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8131)
ad lacrumas coegi hominem castigando maleque dictis, quae quidem quivi comminisci.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 960)
cur amem me castigare, id ponito ad compendium, cano capite aetate aliena eo addito ad compendium, cui sit uxor id quoque illuc ponito ad compendium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 12)
Nunc tu me, credo, castigare cogitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 288)
me homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3146)
Numquam hercle deterrebor quin viderim id quod viderim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 446)
hoc die crastini quom erus resciverit, mane castigabit eos bubulis exuviis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 118)
Megaronides Amicum castigare ob meritam noxiam immoene est facinus, verum in aetate utile et conducibile.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 11)
ego de eorum verbis famigeratorum insciens prosilui amicum castigatum innoxium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2228)
lepide hercle de agro ego hunc senem deterrui;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4224)
auro, hau ferro deterrere potes, ne amem, Stratophanes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 175)

SEARCH

MENU NAVIGATION